monumenta.ch > Cassiodorus > 2 > sectio 27 > sectio 26 > bnf10439.198 r > 38
Cassiodorus, Historia Eccl., 7, XXXVII.De fine Athanasii Alexandrini, et successione Petri, et seditione contra eum facta, et quod Romam profectus sit. <<<     >>> XXXIX.Quae miracula gesserint eremitae in exsilium a Lucio destinati.

Cassiodorus, 7, CAPUT XXXVIII.Qua crudelitate Lucius Alexandriam fuerit introductus.

1 Transactis vero diebus paucis, Euzoius ab Antiochia venit cum Lucio, et ecclesias ei contradidit; cuius etiam impietatem Samosateni noscuntur experti. Populus autem doctrinis primum Athanasii satiatus, deinde fastidiens cibum sibimet offerri contrarium, ab ecclesiasticis collegiis se suspendit. Porro Lucius armigeris utens cultoribus idolorum, alios verberabat, alios suspendebat, alios cogebat effugere, aliorum vero instar barbarorum vastabat domos.
2 Sed haec melius vir mirabilis Petrus in sua narrabit epistula. Ego tamen unum scelerum Lucii referens, epistulam Petri ponam. Viri quidam in Aegypto conversationem imitantes angelorum, et civitatis evitantes turbas, vitam agere in eremo potius elegerunt, arenosamque terram et sterilem fructiferam reddiderunt, fructum quippe Deo suavissimum virtutis eorum et optimum referentem.
3 Cuius deserti multi quidem videntur esse victores. Sed a puero illic crevit Antonius ille famosissimus, monachis virtutem luctaminis spiritualis ostendens. [THEODORETUS, lib. IV, cap. 19. Edit. Christ. Vales. cap. 21, p. 176.]
Cassiodorus HOME

bav823.308 bav824.219 bnf1603.153

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik